Latin
30
Augustine, De Natura et Gratia 30
Unproofread scanNot analysed yet
Acute sane tractat et uersat et, quantum sibi uidetur, redarguit atque conuineit quod eis dicitur 'etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiae uel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. absurdissimum quippe et stultissimum' putat 'peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est'; quasi non et ulcus in dolore est et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. hoc si experti non essemus et in aliquibus terris, ubi ista numquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes fortassis etiam uerbis huius uteremur et diceremus: 'absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset.'