Latin
33
Augustine, De Natura et Gratia 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus ? quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum ? tam peccare, inquit. superbire est quam superbire peccare. nam quaere quid sit quodcumque peccatum et uide, si inuenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum. hanc autem sententiam sic exsequitur et sic probare conatur: omne, inquit. peccatum, nisi fallor, dei contemptus est et omnis dei contemptus ptus superbia est. quid enim tam superbum quam deum contemnere? omnino ergo peccatum et superbia est etiam scriptura dicente: initium omnis peccati su p superbia est. quaerat diligenter. et inueniet in lege multum diseretum esse a ceteris peccatis peccatum superbiae. multa enim peccata per superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt. quac perperam fiunt —certe a nescientibus, certe ab infirmis. certe plerumque a flentibus et nescientibus et quaedam superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi, non in peccatis. sed in ipsis recte factis pede celeriore superueniat et obrepat. sed ideo uerissime dictum est, quod iste aliter intellexit: i initium o mnis peccati superbia. quoniam diabolum. a quo extitit origo peccati, ipsa deieeit et subsequente inuidentia hominem stantem unde ipse cecidit inde subuertit. nam utique iaetatiae ianuam. qua intraret. serpens ille quaesiuit, quando ait: critis sicut d i i. ideo dictum est: initium omnis peccati superbia, et: initium s u p superbiae hominis apostatare a deo.