Latin
34
Augustine, De Natura et Gratia 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem sibi uult quod dicit: deinde quomodo deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognouerit ? suum enim non est, inquit, si necessarium est. aut si suum est, uoluntarium est; et si uoluntarium est, uitari potest. nos respondemus: 'suum est omnino, sed uitium quo committitur nondum omni ex parte sanatum est; quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit; ex quo uitio iam male ualens uel infirmitate uel caecitate plura committit pro quo supplicandum est, ut sanetur et deinceps in perpetua sanitate uiuatur, non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur qua potestate uitiatus est'.