Latin
37
Augustine, De Natura et Gratia 37
Unproofread scanNot analysed yet
Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait, 'conparari hominem deo, si absque peccato esse asseratur'; quasi uero angelus, qui absque peccato est, conparetur deo. ego quidem hoe sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta iustitia, ut ci addi omnino nihil possit, non aequabitur creatura creatori. si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse prorsusueetum. ut in dei substantiam conuertamur et hoc efficiamur prorsus quod ille est, uiderint quemadmodum astruant sententiam Suam; mihi hoc fateor non esse persuasum.