Latin
38
Augustine, De Natura et Gratia 38
Unproofread scanNot analysed yet
Iam sane hoc multum faueo libri huius auctori, quod aduersus eos qui dicunt: 'rationabile quidem uidetur esse quod asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse' ita respondet, ut omnino, si uerum est, nullo modo superbum esse dicendum est. ait enim acutissime atque uerissime: in qua magis parte humilitas collocanda est ? sine dubio falsitatis, si in ea quae ueritatis probatur esse superbia est. ac per hoc placet illi et recte placet, ut in parte ueritatis, non in parte falsitatis magis humilitas collocetur. ex quo est consequens, ut ille, qui dixit: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non e s t, uerum dixisse minime dubitetur, nc causa humilitatis hoc falsum dixisse uideatur. propterea enim addidit: et ueritas in nobis non est, cum forte sufficeret dicere: nos ipsos decipimus, nisi adtenderet quosdam putare posse ideo dictum 'nos ipsos decipimus', quia etiam de uero bono qui se laudat extollitur. addendo itaque 'et ueritas in nobis non est' manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino uerum non esse: si dixerimus quia pecatum non habemus, ne humilitas constituta in parte falsitatis perdat praemium ueritatis.