Latin
41
Augustine, De Natura et Gratia 41
Unproofread scanNot analysed yet
Sed acute uidetur interrogare, 'quomodo istos sanctos de hac uita abisse credendum sit, cum peccato an sine peccato', ut, si responsum fuerit 'cum peccato', putetur cos secuta damnatio, quod nefas est credere; si autem sine peccato dictum fuerit eos exisse de hac uita, probet hominem saltem propinquante morte fuisse sine peccato in hac uita. ubi parum adteudit, cum sit acutissimus. non frustra etiam iustos in oratione dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, dominumque Christum, cum eandem orationem docendo explicuisset, ueracissime subdidisse: si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester peccata uestra. per hoc enim cotidianum spiritale quodammodo incensum, quod ante deum in altare cordis, quod sursum habere admonemur, infertur, etiamsi non hic uiuatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde uenia deletur. quod subinde ignorantia uel infirmitate committitur.