Latin
40
Augustine, De Natura et Gratia 40
Unproofread scanNot analysed yet
'Quorundam' sane 'exempha, quos peccasse legimus', non'ideo scripta' dicit, qui sanum sapit, 'ut ad desperationem nou peccandi ualeant et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere uideantur'. sed ut disceremus uel paenitendi humilitatem uel etiam in talibus lapsibus 11011 desperandam salutem. quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt nec solum paenitendi neglegunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria serui libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos iam maneat certa damnatio. aduersus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem ualet commemoratio peccatorum etiam in quae iusti sanctique prolapsi sunt.