Latin
47
Augustine, De Natura et Gratia 47
Unproofread scanNot analysed yet
Sed putat fortasse ideo necessarium esse Christi nomen, ut per eius euangelium discamus quemadmodum uiuere debeamus, non etiam ut eius adiuuemur gratia, quo bene uiuamus. uel hinc saltim confiteatur esse miserabiles tenebras in animo humano, qui scit quemadmodum debeat leonem domare et nescit quemadmodum uiuere. an et hoc ut sciat sufficit ei liberum arbitrium lexque naturalis? haec est sapientia uerbi, qua euacuatur crux Christi. sed qui dixit: perdam sapientiam sapientium, quia ista crux non potest euacuari. profecto ista sapientia per stultitiam praedicationis, qua credentes sanantur, euertitur. si enim possibilitas naturalis per liberum arbitrium et ad cognoscendum quomodo uiuere debeat et ad bene uiuendum sufficit sibi, ergo Christus gratis mortuus est; ergo euacuatum est scandalum crucis. cur non etiam ego hic exclamem, immo exclamabo et istis increpitabo dolore christiano: euacuati estis a Christo, qui in natura iustificamini. a gratia excidistis! ignorantes enim dei iustitiam et uestram nolentes constituere iustitiae dei non estis subiecti. sicut enim finis legis, ita etiam naturae humanae uitiosae saluator Christus est ad iustitiam omni credenti.