Latin
48
Augustine, De Natura et Gratia 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem sibi opposuit 'ab eis dici contra quos loquitur: omnes enim peccauerunt'? manifestum est quod de his dicebat apostolus qui tunc erant, hoc est de Iudaeis et gentibus. sed plane illud, quod commemoraui: per unum hominem peccatum intrauit in mundum e t per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et antiquos et recentiores et nos et posteros nostros sententia ista conpleetitur. ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur 'omnes' non semper omnes omnino nullo praetermisso intellegi oportere. sicut p e r unius inquit, delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitia m i n omnes homines in iustifi icationem uitae, eum per Christi, inquit, iustitiam non omnes, sed eos tantum, qui illi oboedire uoluerunt et baptismi eius ablutione purgati sunt, sanctifieatos esse non dubium sit. non plane isto testimonio probat quod uult. nam sicut dictum est :sicut per unius delictum in omnes hom ines in condemnationem. ut nullus praetermitteretur, sic et in eo, quod dictum est: per un ius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae, nullus praetermissus est, 11011 quia omnes in eum credunt et baptismo eius abluuntur, sed quia nemo iustificatur nisi in eum credat et baptismo eius abluatur. itaque 'omnes' dictum est. ne aliquo modo alio praeter ipsum quisquam saluns fieri posse credatur. sicut uno litterarum magistro in ciuitate constituto rectissime dicimus: 'omnes iste hic litteras docet', non quia omnes ciues litteras discunt, sed quia nemo discit, nisi quem ille docuerit, sic nemo iustificatur, nisi quem Christus iustificauerit.