Latin
54
Augustine, De Natura et Gratia 54
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ad nos? uideamus quid deinde contexat. uoluntatis enim arbitrio, inquit, ac deliberatione priuatur quicquid naturali necessitate constringitur. et hic nonnulla quaestio est. per enim absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad uoluntatem nostram quod beati esse uolumus, quia id omnino nolle non possumus nescio qua et bona constrictione naturae nee dicere audemus ideo deum non uoluntatem sed necessitatem habere iustitiae. quia non potest uelle peccare.