Latin
55
Augustine, De Natura et Gratia 55
Unproofread scanNot analysed yet
Adtendite etiam quae sequuntur. hoc, inquit, et de auditu, odoratu uel uisu sentiri possibile est, quod audire, odorari, uidere potestatis nostrae sit, posse uero audire uel odorari uel uidere potestatis nostrae non sit, sed in naturali necessitate consistat. ant ego non intellego quid dicat ant ipse. quomodo enim in potestate nostra non est uidendi possibilitas, si in potestate nostra est non uidendi necessitas, quia in potestate est caecitas. qua id ipsum uidere posse nobis, si uolumus, adimamus? quomodo autem in nostra potestate est uidere, si uelimus, cum etiam salua integritate naturae corporis oculorumque nostrorum nee uolentes uidere possimus siue per noctem luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis siue nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat? item si quod audire possumus uel non possumus in nostra potestate non est, sed in naturae constrietione, quod uero audimus uel non audimus. hoc est propriae uolnntatis, cur non adtendit, quanta audiamus inniti. quae penetrant in sensum nostrum etiam auribus opturatis. sicuti est de proximo serrae stridor uel grunnitus suis? quamquam opturatio aurium ostendit non in potestate nostra esse apertis auribus non audire, facit etiam fortasse talis opturatio, quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit etiam audire non posse. de odoratu autem quod dicit. nisi parum quod dicit adtendit, 'non esse in nostra potestate posse odorari uel non posse, sed in nostra potestate esse', hoc est in libera uoluntate, 'odorari uel non odorari' cum inter odores graues et molestos quando constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis constituat, seruata prorsus integritate ac salute membrorum uelimus non odorari nec omnino possimus, quia cum spiritum ducere cogimur, simul et odorem quem nolumus trahimus.