Latin
67
Augustine, De Natura et Gratia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quaenultis faciatis. et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse uideretur, adiungit: quodsispiritu ducimini, non ad huc estis sub lege. sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae sc sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a uoluntate peccandi. in ipsa enim uoluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat ut libere faciat quod occulte desiderat. ergo sispiritu. inquit, ducimini, non ad huc estis sublege, utique lege, quae timorem incutit, non tribuit caritatem, quae caritas dei diffusa est in cordibus nostris non per legis litteram, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. haec est lex libertatis, non seruitutis, quia caritatis utique, non timoris, de qua et Iacobus apostolus ait: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis. unde et ille non quidem iam lege dei terrebatur ut seruus. sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem; uidet tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. ita et hic: s i s p i ritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. in quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege. quia in quantum condelectabatur legi dei, non est sub legis timore, quia timor tormenum habet, non delectationem.