Latin
68
Augustine, De Natura et Gratia 68
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta dei suauitate, plena libertate perfruamur. non emim abnuimus humanam naturam posse esse sine peccato aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; eo adiuuante fieri dicimus, ut iusta et beata sit, a quo creata est ut sit. facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi: 'diabolus nobis aducrsatur'. prorsus huic obiectioni eadem uerba respondemus, quae ipse respondit: resistamus illi, et fugiet. res istite, inquit beatus apostolus, diabolo, et f ugi e t a uob i s. unde animaduertendum quid possit his nocere quos f ugit uel quam uirtutem habere intellegendus sit, qui solis praeualere non resistentibus potest. haec et mea uerba sunt; uerius enim dici non potest. sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur poscendum dei adiutorium non solum non negamus, uerum etiam praedicamus, isti autem tantam uoluntati tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. nam utique ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: n p nos inferas in temptationem; ideo et admoniti sumus tamquam ab imperatore milites exhortante et dicente: uigilate et orate, ne intretis in temptationem.