Latin
69
Augustine, De Natura et Gratia 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero contra eos disputat, qui dicunt: 'et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?' recte quidem disputat 'hoc ipso eos non esse inpossibile. quia hoc uel multi uel omnes uolunt'; sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. ipsa est enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes adiuuari, ut non peccemus, nusquam dicere uolunt. quod si forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. ipso enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur inuidiam, sentire id uult et confiteri uel profiteri non uult. quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim sibi hoc tamquam ex persona aduersariorum oppositum tractare et aperire susceperit? cur illic solam naturam defendere uoluit et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset. si peccare noluerit. asseruit, ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem ad gratiam dei pertinere definiuit, qua possibilitate, si noluerit peccare, non peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum uel sanatur. quia uitiata est. uel quia sibi non sufficit adiuuatur?