Latin
8
Augustine, De Natura et Gratia 8
Unproofread scanNot analysed yet
Xam prius distinguit 'aliud esse quaerere au possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem perquirunt, utrumne sit'. hanc distinctionem ueram esse nemo ambigit; consequens enim est, ut quod est. esso potuerit, non est autem consequens, ut quod esse potest etiam sit. quia enim dominus Lazarum suscitauit. sine dubio potuit; quia uero ludam non suscitauit, numquid dicendum est: 'non potuit'? potuit ergo, sed noluit. nam si uoluisset, cadem etiam hoc potestate fecisset, quia et filius quos uult uiuificat. sed hac distinctione uera atque manifesta quo tendat et quid efficere conetur aduertite. nos, inquit, de sola possibilitate tractamus; de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud grauissimum esse atque extra ordinem ducimus. huc uersat multis modis et sermone diuturno, ne quis cum aliud quam de non peccandi possibilitate quaerere existimet. unde inter multa quibus id agit etiam hoc dicit: idem iterum repeto: ego dico posse esse hominem sine peccato. tu quid dicis? non posse esse hominem sine peccato. neque ego dico. inquit, hominem esse sine peccato neque tu dicis non esse hominem sine peccato; de posse et non posse, non de esse et non esse contendimus. deinde nonnulla corumquae aduersus eos scripturis proferri solent ad istam quaestionem non pertinere, in qua quaeritur possitne an non possit homo esse sine peccato, ita commemorat: nam nullus, inquit, mundus est a sorde, et: non est homo qui non peccet, et: non est iustus in terra, et: non est qui I a ci at b onu m, et cetera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt. huiusmodi enim exemplis ostenditur. quales homines quidam tempore aliquo fuerint, non quod aliud esse non potuerint; unde et iure inueniuntur esse culpabiles. nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa carent.