Latin
9
Augustine, De Natura et Gratia 9
Unproofread scanNot analysed yet
Videte quid dixerit. ego autem dico paruulum natum in eo loco, ubi ei non potuit per Christi baptismum subueniri, morte praeuentum idcirco talem fuisse, id est sine lauacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit. absoluat ergo eum et aperiat ci contra sententiam domini regnum caelorum; sed non eum absoluit apostolus qui ait: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. recte ergo ea damnatione, quae per uniuersam massam currit, non admittitur in regnum caelorum. quamuis Christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit.