Latin
Book 2
Augustine, De Natura et Origine Animae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde. frater dilectissime, quid ab eo didiceris nosse cupio, ut, si iam id sciebam, gratuler pro te, si autem nesciebam, discam per te. itane tu ignorabas duo quaedam esse animam et spiritum —secundum id quod scriptum est: absoluistiab spiritu meo animam meam -et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus, sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari —quale est illud :et factus est homo in animam uiuam; ibi quippe et spiritus intellegitur —itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici —sicuti est: et inclinato capite tradidit spiritum, ubi et anima necesse est intellegatur —et utrumque unius esse substantiae? puto quod ista iam sciebas; si autem nesciebas, non te aliquid, quod magno periculo nescitur, didicisse scias. et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cuius iam nouimus et eloquium: utrum, cum dicitur anima, ita ut simul intellegatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit, an, sicut ei uisum est, a parte totum appelletur hoc nomine, siue etiam utrumque spiritus sit, pars uero eius sit, quae proprie dicitur anima, an et hoc a parte totum uocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intellegatur et anima; sic enim huic placet. uerum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur et sine ullo uel certe sine magno periculo nesciuntur.