Latin
Book 2
Augustine, De Natura et Origine Animae 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror, si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum uident etiam passeres, et quo iustum atque iniustum diiudicatur, quod uidebat Tobis etiam carnis luminibus perditis. hoc si ita est, profecto, quando audiebas uel legebas: in inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem. non nisi carnis oculos cogitabas. aut si hoc obscurum est, certe, quando illud apostoli recolebas :inluminatos oculos cordis uestri, nos sub fronte et supra buccas cor habere credebas. absit, ut de te hoc sentiam; neque hoc te igitur iste docuit.