Latin
Book 3
Augustine, De Natura et Origine Animae 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem ista, de quibus, ut potui, iam disserui; sed breuiter ea repetendo percurram. unum est, quod 'animam non ex nihilo, sed de se ipso deum fecisse' dixisti; alterum 'per infinitum tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat'; tertium 'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem'; quartum 'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per eandem carnem renasci, per quam meruerat inquinari'; quintum, 'quod anima meruerit esse peccatrix ante omne peceatum'; sextum 'infantes antequam baptizentur morte praeuentos peruenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum'; septimum 'quos dominus praedestinauit ad baptismum praedestinationi eius eripi posse et ante defungi, quam in eis fuerit quod omnipotens praedestinauit inpletum'; octauum 'de infantibus, qui priusquam renascantur in Christo praeueniuntur occiduo, scriptum esse: raptus est, n e malit ia mutar et illius intellectum, et cetera quae in eam sententiam in Sapientiae libro leguntur'; nonum 'aliquas mansiones esse extra regnum dei earum quas esse dominus dixit in domo patris sui'; decimum est 'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum'; undecimum 'aliquos eorum qui sine baptismo Christi ex hac uita emigrauerint interim non ire in regnum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire'.