Latin
Book 3
Augustine, De Natura et Origine Animae 3.23
Unproofread scanNot analysed yet
Haec interim undecim multum aperteque peruersa et fidei catholicae aduersa nunc iam nihil cuncteris extirpare atque abicere ab animo, a uerbo, ab stilo tuo, si uis, ut te non solum ad altaria transisse catholica, sed uere catholicum esse gaudeamus. nam haec si pertinaciter singula defendantur, tot hereses facere possunt, quot opiniones esse numerantur. quocirca considera, quam sit horrendum ut omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae. sed si tu pro eis nulla contentione pugnaueris, immo uero eas fidelibus uerbis et litteris expugnaueris, laudabilior eris censor in te ipsum, quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes, et mirabilior eorum emendator, quam si numquam illa sensisses. adsit dominus tuae menti et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis, lucem ueritatis, dulcedinem caritatis, pacem pietatis infundat, ut uictor tui animi esse malis in ueris quam cuiuslibet contradicentis in falsis. absit autem ut te arbitreris haec opinando a fide catholica recessisse, quamuis ea fidei sint aduersa catholicae, si coram dco, cuius in nullius corde oculus fallitur, ueraciter te dixisse resipiscis 'non te tibi ipsi esse credulum probari ea quae dixeris posse ac studere te semper etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur, co quoJ sit tibi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sint ueriora sectari'. iste quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis ipsa est correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. sed iste sit modus huius uoluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae sequuntur eius intentio ab alio renouetur exordio.