Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Non itaque displiceat praesumptioni tuae iuuenali meus senilis timor, fili. ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus nec deo nec aliquo spiritali homine docente scire potuero, paratior sum defendere quam recte etiam hoc deus sicut alia multa nos scire noluerit quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum. ut hoc non solum ad aliorum intellegentiam perducere nequeam, sed nec ipse intellegam, aut certe etiam hereticos adiuuet, qui propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas paruulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem deum recurrat et redeat, quod insontes animas, quibus nec lauacrum regenerationis subuenturum esse praesciuit, dando carni peccatrici esse conpulerit peccatrices nulla baptismatis gratia subuentura, qua liberentur a damnatione perpetua, quando quidem innumerabiles animae infantum, antequam baptizentur, de corporibus exeunt. absit enim. ut hoc nolens diluere dicam quae ipse dixisti, 'quod anima per carnem meruerit inquinari et esse peccatrix nullum habens ante peccatum, quo recte id meruisse dicatur', et 'quod etiam sine baptismo originalia peccata soluantur' et 'quod regnum quoque caelorum non baptizatis in fine tribuatur'. haec atque huiusmodi uenena fidei nisi dicere timerem, fortasse de hac re definire aliquid non timerem. quanto melius igitur non separatim de anima disputo et affirmo quod nescio, sed quod apertissime apostolum uideo docuisse simpliciter teneo ex uno homine omnes homines ire in condemnationem qui nascuntur ex Adam, nisi ita renascantur in Christo, sicut instituit ut renascantur, antequam corpore moriantur, quos praedestinauit ad aeternam uitam misericordissimus gratiae largitor, qui est et illis quos praedestinauit ad aeternam mortem iustissimus supplicii retributor non solum propter illa quae uolentes adiciunt, uerum etiam, si infantes nihil adiciant, propter originale peccatum. haec est in hac quaestione definitio mea, ut occulta opera dei habeant suum secretum salua fide mea.