Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc iam, quantum dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens meum nomen iterasti atque dixisti: non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eandem spiritum esse permittimus . prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit disputemus; deinde utrum etiam ipsa secundum scripturas nostras dicatur spiritus, quamuis etiam proprie spiritus nuncupetur non uniuersa, sed aliquid eius. ac primum scire uellem corpus quid esse definias. si enim non est corpus nisi quod membris carnalibus constat, nec terra erit corpus nec caelum nec lapis nec aqua nec sidera nec si quid huiusmodi est; si autem corpus est quicquid maioribus et minoribus suis partibus maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat, corpora suntetiam ista quae commemoraui: corpus est aer, corpus est lux ista uisibilis et omnia, sicut dicit apostolus, corpora caelestia et corpora terrestria.