Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.31
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora uera sentimus —quod facimus quinque sensibus corporis —,aliud, quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus —ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur —,aliud, quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, caritatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similibus certius sane firmiusque conspicimus, ubi magis esse et quodammodo familiarius habitare debemus, ubi renouari in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? ibi enim certe neque ullum sexum neque ullam sexus similitudinem gerimus.