Latin
Book 4
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.32
Unproofread scanNot analysed yet
Xam illa masculinae uel femininae animae forma membris uirilibus muliebribusquc distincta, si non corporis similitudo, sed corpus est, uelis nolis est masculus, uelis nolis est femina, quaecumque aut masculus apparet aut femina. sed tamen si secundum tuam opinionem et corpus est anima et uiuum corpus est et habet mammas protumidas et propendulas et non habet barbam et habet uuluam et genitalia, quae habent feminae corporis membra, et non est femina, egone non dicam uera constantius: 'et habet oculum et habet linguam et habet digitum et habet cetera similia corporis membra et haec tota est corporis similitudo, non corpus', cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium —probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum —,a te autem huius monstri, ubi et uerum est et uiuum est et femineum est corpus et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum ?