Latin
4.37.1 to 4.37.14
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.37.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc unde facilius ostendamus adtende eam quae anima est etiam spiritum dici. cum audis uel legis domino moriente quod scriptum est: et inclinato capite tradidit spiritum, ita uis intellegi, tamquam a parte significaucrit totum, non quod ea quae anima est possit et spiritus nuncupari. at ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam; inrationalia quippe ideo dicuntur, quod uim non habeant intellegentiae atque rationis. unde cum hominem ipsum anumoneres suam nosse naturam, ita locutus es: nam cum deus bonus nihil non ratione condiderit ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem sensuque uiuacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreauerit. his tuis uerbis satis asseruisti, quod omnino uerissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. unde et testimonio diuino eos, qui non intellegunt, pecoribus comparasti non utique habentibus intellectum. quod et alio loco scriptum est: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. quae cum ita sint, adtende etiam quibus uerbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere niteris. haec anima, inquis, quae ex flatu dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. et paulo post: et quamuis anima, inquis, animet corpus, tamen quod sentit, quod sapit, quod uiget, spiritus sit necesse est. item paulo post: aliud erit, inquis, anima et aliud spiritus, sapientia et sensus animae. his uerbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima, non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia.