Latin
4.37.15 to 4.37.29
Augustine, De Natura et Origine Animae 4.37.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. non habent itaque spiritum pecora, id est intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. nam et de illis dictum est: producant aquae repentia animarum uiuentium, et: producat terra animam uiuentem. ut ergo plenissime ac planissime noueris eam quae anima est more diuinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua dilectio discernens ab anima definiuit. unde manifestum est, quod generali uocabulo anima pecoris recte potuit sic uocari, sicut legitur in libro Ecclesiaste: quis scit, spiritu sfiliorum hominis si ascendat ipse sursum et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? itemque in diluuii uastitate scriptum est: et mortua est omnis caro, quae mouebatur super terram, uolatilium, pecorum et iumentorum et ferarum; et omnis serpens qui mouetur super terram et omnis homo et omnia quaecumque habent spiritum uitae, ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus generale animae nomen esse intellegimus spiritum. cuius quidem nominis significa. tio tam late patet, ut etiam deus uoeetur spiritus; et iste flatus aerius, quamuis sit corporeus, appellatur in psalmo spiritus tempestatis. quapropter eam quae anima est etiam spiritum nuncupari puto (secundum illud: auferes spiritum eorum, et deficient, et iterum: exiet spiritus eorum, etreuertetur in terram suam, hoc est corpus in puluerem suum. ergo nomen animae spiritus est ab eo, quod spiritalis est; animae nomen est ab eo, quod corpus animet, hoc est uiuificet. aestimo) quod ammonitus his, quae commemoraui, diuinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum, quia et corpus non esse monstratur et generali nomine spiritus nuncupatur.