Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed inter tot nomina bonarum rerum, id est corporum, sexuum, coniunctionum, libidinem uel concupiscentiam carnis iste non nominat. tacet, quia pudet, et mira —si dici potest —pudoris inpudentia, quod nominare pudet, laudare non pudet. denique uide, quemadmodum magis eam circumloquendo maluerit significare quam dicere. 'postquam autem uir\\ inquit, 'naturali adpetitu cognouit uxorem>. ecce iterum dicere noluit: carnis concupiscentia cognouit uxorem, sed, (naturali), inquit, 'adpetitu', ubi adhuc possumus intellegere ipsam uoluntatem iustam et honestam, qua uoluit filios procreare, non illam libidinem, de qua iste sic erubescit, ut ambiguo nobis loqui malit quam perspicue quod sentit exprimere. quid est 'naturali adpetitu'? annon et uelle esse saluum et uelle ipsos suscipere, nutrire, erudire filios naturalis est adpetitus idemque rationis est, non libidinis? sed quia huius nouimus intentionem, ideo non eum putamus his uerbis nisi libidinem membrorum genitalium significare uoluisse. nonne tibi uidentur haec uerba folia esse ficulneae, sub quibus latet quid aliud quam id quod pudet? ita quippe iste sibi circumlocutionis huius obstacula sicut illi succinctoria consuerunt. contexat et dicat: 'postquam autem uir naturali adpetitu cognouit uxorem, dicit scriptura diuina, concepit Eua et peperit filium, et uocauit nomen eius Cain. sed quid\\ inquit, 'dicit Adam audiamus: adquisiui hominem per deum. unde constat opus dei esse, quem per deum adquisitum scriptura diuina testatur.' quis hinc dubitet? quis hoc neget, maxime catholicus christianus? opus dei est homo; sed carnis concupiscentia, sine qua, si peccatum non praecessisset, tranquillae uoluntati oboedientibus sicut cetera membra genitalibus seminaretur homo, non est a patre, sed ex mundo est.