Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Verum nunc, obsecro te, paulo adtentius intuere, quod nomen inuenerit, quo rursus operiret quod erubescit aperire. "genuerat enim eum", inquit, Adam potentia membrorum, non diuersitate meritorum'. quid dixerit 'diuersitate meritorum', fateor, non intellego; sed potentia membrorum, credo, illud uoluit dicere, quod pudet euidenter dicere. maluit enim dicere membrorum potentiam quam carnis concupiscentiam. plane, etiamsi non cogitauit, significauit aliquid, quod ad rem pertinere uideatur. quid enim potentius membris hominis, quando non seruiunt uoluntati hominis? quae tamen etsi frenentur temperantia uel continentia, usus eorum aliquantum, motus tamen eorum non est in hominis potestate. genuit ergo Adam filios hac, ut iste dicit, membrorum suorum potentia, de qua priusquam illos gigneret, erubuit post peccatum. si autem non peccasset, non eos genuisset membrorum potentia, sed membrorum oboedientia. ipse quippe esset potens, ut eis subiectis uoluntate imperaret, si potentiori et ipse subiectus eadem uoluntate seruiret.