Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest uoluptas et honesta esse, non dixit carnis concupiscentiam uel libidinem, quae pudenda est. sed in consequentibus aperuit uerecundiam suam nec dissimulare potuit ab eo, quod uiolenter ipsa natura praescripsit. 'et illud', inquit, 'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, et post haec dei uerba sua ipse subiungens, ut exprimeret', in quit, (fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit'. s o aperta prorsus et ui ueritatis extorta confessio! propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intellegi uoluit. dicatur causa, cur in exprimendis operibus dei propheta prope periculum pudoris accesserit. itane uero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et diuina pudenda sunt? itane uero in eloquendis et exprimendis operibus dei non honoratur prophetae uel amor uel labor, sed periclitatur pudor? quid enim deus potuit facere, quod eius praedicatorem pudeat dicere et, quod est grauius, pudeat hominem alicuius operis, quod non homo, sed deus fecit in homine, cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. illa est poena peccati, illa plaga uestigiumque peccati, illa inlecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis aduersus nos ipsos inoboedientia iustissimo reciprocatu inoboedientibus reddita. huius nos pudet et merito pudet. nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid inreligiosius, si in membris nostris non de uitio uel de poena nostra, sed de dei confunderemur operibus?