Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sarra, quomodo ex repromissione acceperint filium, et tandem piscentiam nominat, non tamen addit carnis, quia ipsa pudenda est. in concupiscentiae autem nomine aliquando gloriandum est, quia est et concupiscentia spiritus aduersus carnem, est et concupiscentia sapientiae. ait ergo: 'certe hanc concupiscentiam, sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti. unde ergo per donum caeleste in senibus excitatur? adstrue iam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod deum uides conferre pro munere'. ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit et hanc eis donauerit deus, quae procul dubio inerat in corpore mortis huius; sed fecunditas defuit, cuius auctor est deus, et ipsa donata est quando uoluit deus. absit autem, ut dicamus, quod nos putauit esse dicturos, Isaac -sine concubitus calore generatum.