Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
'Ista', inquit, 'corporum commixtio cum calore, cum uoluptate, cum semine a deo facta et pro suo modo laudabilis adprobatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum\\ dixit 'cum calore', dixit 'cum uoluptate', dixit 'cum semine', non tamen dicere ausus est 'cum libidine'. quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit? munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum, quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura uitiata. ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi, et de quo nascitur, si iam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis huius est lege peccati. quae cum ita sint, quomodo adiungit et dicit: 'confitearis ergo necesse est originale quod finxeras interisse peccatum?' non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus; sed tu, qui hoc negas, sine dubio es nouus haereticus. sub diabolo autem sunt iudicio dei omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati.