Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia de Abraham loquebatur et Sarra, subiunxit atque ait: 'quodsi dixeris: usus in eis uigebat et fetus non erat, respondebo: quem conditor promisit, conditor dedit, non concubitus, sed dei est opus qui nascitur. qui enim primum hominem fecit ex puluere, omnes fabricatur ex semine, sicut ergo tunc limus qui adsumptus est materia non auctor hominis fuit, ita nunc uis illa uoluptatis. confectrix commixtrixque seminum, non explet operationis uicem, sed de thesauris naturae offert deo, unde ille hominem dignetur operari' ? . haec omnia, quae dixit, excepto quod ait a uoluptate semina confici atque misceri, recte diceret, si in eis catholicum sensum defendere niteretur; quia uero scimus quid ex his moliatur efficere, profecto dicit etiam recta peruerse. illud itaque, quo excepto cetera uera esse non abnuo, ideo non est uerum, quia uoluptas illa concupiscentiae carnalis non conficit semina, sed ea quae iam sunt in corporibus a uero deo condita. a quo ipsa conduntur et corpora, non fiunt uoluptate, sed excitantur et emittuntur cum uoluptate. utrum autem utriusque sexus semina in muliebri utero cum uoluptate misceantur, uiderint feminae quid in secretis uisceribus sentiant; nos non decet inaniter usque ad ista esse curiosos. libido tamen illa erubescenda —unde pudenda ipsa appellata sunt membra —non fuit in corpore uitae illius, quae in paradiso fuit ante peccatum, sed coepit esse in corpore mortis huius retributa inoboedientia inoboedientiae post peccatum. sine qua libidine poterat. opus fieri coniugum in generatione filiorum, sicut multa opera fiunt oboedientia ceterorum sine illo ardore membrorum, quae uoluntatis nutu mouentur, non aestu libidinis concitantur. .