Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende cetera: 'hoc etiam', inquit, 'apostoli confirmat auctoritas; cum enim beatus Paulus de mortuorum resurrectione loqueretur, ait: insipiens, tu quod seminas non uiuificatur, et infra: deus autem dat illi corpus prout uult et unicuique seminum proprium corpus. si ergo deus', inquit, 'humano semini, quod nemo negat uel prudentium uel piorum, proprium sicut omnibus rebus corpus adtribuit, unde quemquam reum natum probabis? tandem oro respicias, quibus laqueis peccati naturalis suffocetur adsertio. uerum age', inquit, 'tecum, precor, mitius. mihi crede, etiam te deus fecit, sed, quod fatendum est. grauis error infecit. quid enim potest profanius dici. quam quod deus hominem aut non fecerit aut, ut dicis, diabolo fecerit aut certe diabolus dei sit imaginem, hoc est hominem fabricatus, quod non minus stultum dinoscitur esse quam inpium? ergo tam inops', inquit, 'tam inuerecundus deus est, ut non habuerit quod in praemium sanctis hominibus daret, nisi quod deceptis diabolus infudit in uitio? uis autem scire, quod etiam in his, qui sancti non sunt, hanc generationum potentiam deus tribuisse probetur? eo igitur tempore, cum Abraham metu percussus gentis barbarae Sarram, quae uxor erat, sororem suam dixit, refertur Abimelech rex illius prouinciae adduxisse eam in noctis usum. sed deus, cui curae erat honor sanctae mulieris, in somnis Abimelech ueniens regiam frenauit audaciam comminatus interitum, si pergeret uiolare coniugium. tunc Abimelech ait: numquid, domine, gentem ignorantem et iustam perdes? nonne ipsi dixerunt se germanitate coniunctos? surrexit ergo mane Abimelech et accepit mille didragma argenti et oues et uitulos et pueros et ancillas et dedit Abrahae atque a se mulierem remisit intactam. orauit uero deum Abraham pro Abimelech; et sanauit deus Abimelech et uxorem et ancillas eius'. cur autem haec tanta prolixitate narrauerit, accipe breuiter. in his enim quae secutus adiunxit 'deus', inquit, 'orante Abraham curauit potentia dispensationis secretae, quae nota est uerecundis uilium feminarum, quia clauserat deus aforis omnem uuluamin domo Abimelech. uide ergo', inquit, 'utrum naturaliter malum dici debet, quod interdum aufert exasperatus deus redditque placatus. ipse', inquit, facit et piorum filios et inpiorum, quoniam quod fiunt parentes, ad naturam pertinet, quae deo gaudet auctore, quod autem inpii sunt, ad studiorum prauitatem, quae unicuique de libera uoluntate contingit*.