Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.38
Unproofread scanNot analysed yet
'Nouo', inquit, 'genere disserendi et catholicum profiteris et Manicheo patrocinaris, dicendo nuptias et magnum bonum et magnum malum'. prorsus quid loquatur, ignorat siue ignorare se simulat. aut enim non intellegit aut non uult intellegi quid dicamus. sed si non intellegit, praeoccupatione inpeditur erroris; si autem non uult quid dicamus intellegi, peruicaciae uitium est, quo suum defendit errorem. etlouinianus, qui paucos ante annos nouellam conatus est haeresim condere, Manicheis patrocinari dicebat catholicos, quod aduersus eum sanctam uirginitatem nuptiis praeferebant. sed responsurus est iste non se quod Iouinianus de indifferentia nuptiarum uirginumque sentire. nec ego id dico, quod isti hoc sentiant; uerumtamen per Iouinianum catholicis Manicheos obicientem non esse hoc nouum noui haeretici recognoscant. nos itaque nuptias bonum dicimus esse, non malum. sed sicuti Arriani Sabellianos nos esse criminantur, quamuis non dicamus unum eundemque esse patrem et filium et spiritum sanctum, quod Sabelliani dicunt, sed dicamus unam eandemque esse naturam patris et filii et spiritus sancti, quod catholici dicunt: ita Pelagiani nobis Manicheos obiciunt, quamuis non dicamus esse malum nuptias, quod dicunt Manichei, sed dicamus malum primum hominum primis coniugibus accidisse et inde in omnes homines pertransisse, quod dicunt catholici. sed sicut Arriani, dum Sabellianos fugiunt, in peius aliquid inciderunt, quia trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed naturas, ita Pelagiani dum Manicheorum pestem in peruersum uitare conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manicheis conuincuntur perniciosiora sentire credendo paruulos Christo medico non egere.