Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
'Definis', inquit, 'hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, si de coniugio, innocentem non esse. huc enim peruenit quod dixisti bonum naturale de adulteriis posse subsistere, malum originale etiam de coniugio trahi\\ frustra omnino conatur apud intellegentem lectorem quae sunt recta peruertere. absit enim, ut dicamus hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse, sed dicimus hominem, siue de coniugio siue de fornicatione nascatur, bonum aliquid esse propter auctorem naturae deum, malum aliquid trahere propter originale peccatum. quod ergo dicimus bonum naturale etiam de adulteriis posse subsistere, malum autem originale etiam de coniugio trahi non huc peruenit, quo ille conatur adducere, non nasci reum de adulteriis nec innocentem de nuptiis, sed ex utroque reum generatione factum propter originale delictum et utrumque regeneratione absoluendum propter naturae bonum.