Latin
2.42.9 to 2.42.15
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.42.9-15
Unproofread scanNot analysed yet
propter quod illa est a domino benedictio nuptiarum: crescite et multiplicamini et replete terram. peccatum autem, quod inde a nascentibus trahitur, non ad nuptias pertinet, sed ad malum quod accidit hominibus, quorum coniunctione sunt nuptiae. nam malum pudendae libidinis et potest esse sine nuptiis et potuerunt esse nuptiae sine illo; ad conditionem autem pertinet corporis non uitae illius, sed mortis huius, ut nunc non possint esse nuptiae sine illo, quamuis ipsum possit esse sine illis. nam utique sine nuptiis est pudenda carnis concupiscentia, quando adulteria et quaeque stupra atque inmunda committit, longe contraria pudicitiae nuptiarum, aut quando nulla ista committit, quia homo nulla consensione permittit, et tamen surgit et mouetur et mouet et plerumque in somnis ad ipsius operis similitudinem et suae motionis peruenit finem. hoc ergo malum nec in ipsis nuptiis malum est nuptiarum, sed habent illud in corpore mortis huius paratum, etiamsi nolunt, sine quo non possunt inplere quod uolunt. non igitur ab earum institutione, quae benedicta est, ad eas uenit, sed ab eo quod ex uno homine peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt.