Latin
Book 2
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ergo quod ait: 'ex fructibus suis arbor agno- 25 scitur', quia hoc in euangelio dixisse dominum legimus? numquid inde dominus loquebatur et non potius de duabus uoluntatibus hominum, bona scilicet et mala, istam bonam, illam malam arborem dicens, quia de bona uoluntate opera bona nascuntur et mala de mala nec possunt bona de mala et mala de bona? quodsi nuptias tamquam arborem bonam secundum istam quam commemorauit euangelicam similitudinem posuerimus, profecto e contrario fornicationem posituri sumus arborem malam. quamobrem si homo ita dicitur fructus nuptiarum tamquam bonus ex arbore bona, procul dubio nasci homo de fornicatione non debuit; mala quippe arbor bonos fructus non facit. porro si dixerit non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam potius humanam, de qua nascitur homo. ,ita etiam hic non erit arbor conubium, sed natura humana, de qua nascitur homo. nihil proinde ualet ad istam quaestionem similitudo illa euangelica, quia non sunt nuptiae causa peccati, quod trahitur a nascente et expiatur in renascente, sed uoluntarium peccatum hominis primi originalis est causa peccati. 'dicis iterum', inquit, 'nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli, sic homo, siue hinc siue inde nascatur, opus est dei'. et dixi hoc et uerissime dixi; et si non Pelagianus, sed catholicus esset, nihil aliud et ipse in catholica diceret.