Latin
2.46.1 to 2.46.19
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.46.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem aliud indicant etiam sequentia uerba apostolica? cum enim hoc dixisset, adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit, id est, quia nec lex potuit auferre peccatum. peccatum autem, inquit, non deputabatur, cum lex non esset. erat ergo, sed non deputabatur, (quia non ostendebatur, quod deputaretur. sicut enim alibi dicit: per legem cognitio peccati, sed regnauit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen —hoc est, quod supra dixerat: usque ad legem —non ut a Moyse deinceps non esset peccatum, sed quia nec per Moyseu lex data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. regnauit autem in quibus? et in his, inquit, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. cuius futuri nisi Christi? et qualis forma nisi a contrario? quod alibi etiam breuiter dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur: sicut in illo illud, ita in isto istud. ipsa est forma, sed haec forma non omni ex parte conformis est. unde hic apostolus secutus adiunxit: sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit. quid est (multo magis abundauit', nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine uicturi sunt? et non, inquit, sicut per unum hominem peccantem, ita est et donum. nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. ex uno ergo quid nisi delicto? quia sequitur: gratia autem ex multis delictis.