Latin
2.46.20 to 2.46.31
Augustine, De Nuptiis et Concupiscentia 2.46.20-31
Unproofread scanNot analysed yet
dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. gratia uero ideo ex multis delictis in iustificationem, quia non solum illud unum soluit, quod originaliter trahitur, sed etiam cetera, quae in unoquoque homine motu propriae uoluntatis adduntur; si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. adhuc permaneant in uanitate mentis suae et dicant unum hominem non propaginem traiecisse, sed exemplum praebuisse peccati. quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem et non potius per multa sua cuiusque delicta, nisi quia, etiam si illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem etiam nullis additis ceteris, sicut perducit paruulos morientes, qui ex Adam nascuntur, nisi in Christo renascantur? quid ergo a nobis quaerit iste, quod non uult ab apostolo audire. per quid peccatum inueniatur in paruulo: utrum per uoluntatem an per nuptias an per parentes? ecce audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inueniatur in paruulo: per unius delictum, inquit apostolus, in omnes homines ad condemnationem. omnes autem dixit ad condemnationem per Adam et omnes ad iustificationem per Christum, cum utique non omnes eos, qui moriuntur in Adam, transferat Christus ad uitam. sed omnes dixit atque omnes, quia sicut sine Adam nullus ad mortem, ita sine Christo nullus ad uitam; sicut dicimus de litterarum magistro, si in ciuitate solus est: omnes iste hic litteras docet, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso.