Latin
Question 1
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Tale aliquid etiam post hanc vitam fleri incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona percuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales, de qualibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter pœnitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi. ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum trihuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum prænuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatcm sinistris; quando his dicturus est, Venite, benedicti Patri mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem æternum (De Fide, Spe et Charitate, cap. 67-69). i Haec de duobus oposculis meis satis puto quæstioni tuae fuisse responsa.