Latin
Question 1
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
De illa vero sententia Domini, Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem; respondere mihi necesse non fuit, quoniam tu ipse quæstionem siinili ex Evangelio locutione solvisti ubi scriptum est, Non cognovit eam, donec peperit. Sane ut non te celem de hac re cogitationem meam, vellem si fleri posset; imo vero volo, si fieri potest, in hac quæstione veritate superari. Illud enim quod dicitur, quandoque, etsi post plurimum temporis 2, eos qui in catholica communione moriuntur, quamvis usque in finem vitai hujus flagitiosissime et sceleratissime vixerint, de pœnis ultricibus exituros, familiarius meum tangit affectum, quem habemus erga eos qui nobiscum corporis et sanguinis Christi Sacramenta communicant; quamvis eorum mores perditos oderi- Mus, quos disciplina ecclesiastica emendare non possumus, aut a mensa dominica separare: sed ea veritate' vinci volo, qua. sacris Litteris apertissimis non resistit. Non enim quæ resistit, dicenda est ulla ratione veritas, vel putanda. Sed interim donec audiamus tale aliquid aut legamus, auscultemus ei qui dicil, Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, etc. ,regnum Dei possidebunt. Quia si talia sunt, quæ contra dicuntur, ut horum verborum apostolicorum manifestationem in alios sensus ducere nequeant, profecto adversus ca nos instruxit, et paratos esse voluit idem apostolus dicens: Hoc autem scitote intelligentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei, nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. v, 5, 6). Cum ergo attdierimus quosdam fornicatores, et immundos, ct avaroi per ignem salvari, ut habeant hæreditatem in regno Christi et Dei, non obsurdescamus contra istum reclamantemet dicentem, Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus noM habet hæreditatem in regno Chrisit et Dei; et ne acquiescamus illis verbis I contra continuo subjicientem, Nemo vos seducat inanibus verbis.