Latin
3.1 to 3.13
Augustine, De Octo Dulcitii Quaestionibus 3.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
i. Secunda tua quæstio est, «Utrum oblatio quæ fit pro quiescentibus, aliquid eorum conferat animabus; cum evidenter nostris aut sublevemur actibus, aut gravemur: si quidem legamus, quod in inferno Demo jam possit Domino confiteri. Ad quod multi dicunt quod si aliquisbeneficii in hoc lucus 2possit esse post mortem, quanto magis sibi anima ferret ipsa refrigerium, sua per se illic conliteudo peccata, quam in eorum refrigeriumab aliis oblatio procuratur 1 »i. Dixi aliquid de hac re ill eo libro quem nuper ad sanctum Paulinum Nolanum cpiscopum scripsi, cum me consuluisset utrum sepultura quo; fit in memoriismartyrum, prosit aliquid spiritibus mortuorum. Inde est hoc, quod his ad te litteris iusero: i Diu, inquam, Sanctitati tuæ, coepiscope vcnerande Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi scripsisti per homines filænostræ religiosissimæ Floræ, quærens a me utrum prosit cuique post mortem, quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petierat, pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras consolans eam, idque etiam nuntians de cadavere fidelis juvenis Cynegii, quod materno et pio affectu desideravit, esse completum, ut scilicet in beatissimi Felicis confessoris basilica poneretur. Qua occasione factum est ut per eosdem perlatores litterarum tuarum etiam mihi scriberes, ingerens hujuscemodi quæstionem; atque ut responderem quid mihi exinde vlderetur exposcens, nec tacens ipse quid sentias. Nam dicis videri libi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ista curantium. Adjungis etiam, vacare non posse quod universa pro defunctis Ecclesia supplicare consuevit: ut hinc et illud conjici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando ejus corpori talis provideatur locus, inquo appareat opitulatio etiain isto modo quæsita sanctorum. «Sed cum haec ita sint, quomodo huic opinioni contrarium non sit, quod ait Apostulus, Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit. ,sive bonum, sive malum (11 Cor.