Latin
40.1 to 40.14
Augustine, De Opere Monachorum 40.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Iam illud, si dici potest, quam luctuose ridiculum est, quod rursus inuenerunt ad defensionem crinium suorum. uirum, inquiunt, prohibuit apostolus habere comam; qui autem se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, iam non sunt uiri. o dementiam singularem! merito qui hoc dicit, aduersus sanctae scripturae manifesta praeconia consilio nefandae impietatis armatur et perseuerat in itinere tortuoso et pestiferam doctrinam conatur inducere. quia non est beatus uir qui non abiit in consilio inpiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. nam si in lege dei meditaretur die ac nocte, illic inueniret ipsum apostolum Paulum, qui certe summam castitatem professus dicit: uellem autem omnes homines esse sicut me ipsum, et tamen se uirum ostendit non solum ita uiuendo, sed etiam ita loquendo. ait enim: cum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. sed quid apostolum commemorem, cum de ipso domino et saluatore nostro nesciant quid sentiant, qui haec dicunt. nam de quo alio dicitur: donec occurramus omnes in unitatem fidei et in agnitionem filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris? qua inlusione isti decipiunt inperitos, qua astutia et machinamentis inimici et ipsi circumferuntur et in sua circumlatione cohaerentes sibi animos infirmorum quodam modo rotare conantur, ut pariter nesciant ubi sint. audierunt enim uel legerunt quod scriptum est: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis, ubi non est iudaeus neque graecus, non seruus neque liber, non masculus neque femina, et non intellegunt secundum carnalis sexus concupiscentiam hoc esse dictum, quia in interiore homine, ubi renouamur in nouitate mentis nostrae, nullus sexus huius modi est.