Latin
40.15 to 40.36
Augustine, De Opere Monachorum 40.15-36
Unproofread scanNot analysed yet
non ergo propterea se negent uiros, quia masculino sexu nihil operantur. nam et coniugati christiani, qui hoc operantur, non secundum hoc utique christiani sunt, quod habent commune cum ceteris non christianis et cum ipsis pecoribus. aliud est enim, quod uel infirmitati conceditur uel mortali propagationi persoluitur; aliud autem, quod ad capessendam incorruptam et aeternam uitam fideli professione signatur. illud ergo, quod de non uelando capite uiris praecipitur, in corpore quidem figuratur, sed in mente agitur, ubi est imago et gloria dei. uerba ipsa indicant. uir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. ubi autem sit haec imago ipse declarat, cum dicit: nolite mentiri inuicem spoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius, induite nouum, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. quis dubitet hanc renouationem in mente fieri? sed et qui dubitat. audiat apertiorem sententiam. eadem quippe admonens ita dicit alio loco: sicut est ueritas in Iesu, deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est. quid ergo? mulieres non habent hanc innouationem mentis, ubi est imago dei? quis hoc dixerit? sed corporis sui sexu non eam significant; propterea uelari iubentur. illam quippe significant partem eo ipso, quo mulieres sunt, quae concupiscentialis dici potest, cui mens dominatur, etiam ipsa subdita deo suo, quando rectissime et ordinatissime uiuitur. quod ergo est in uno homine mens et concupiscentia —illa regit, haec regitur; illa dominatur, haec subditur —hoc in duobus hominibus, uiro et muliere, secundum sexum corporis figuratur. de quo sacramento loquens apostolus dicit uirum non debere uelari, sed debere mulierem.