Latin
18
Augustine, De Patientia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde et antiqui iusti ante incarnationem uerbi in hac fide Christi et in hac uera iustitia, quod est nobis Christus, iustificati sunt, hoc credentes futurum quod nos credimus factum: et ipsi gratia salui facti per fidem non ex semet ipsis, sed dei dono, non ex operibus, ne forte extollerentur. bona quippe opera eorum non praeuenerunt dei misericordiam, sed subsecuta sunt. ipsi quippe audierunt, ipsi scripserunt longe antequam Christus uenisset in carne: miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. ex quibus dei uerbis tanto post apostolus Paulus diceret: igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. ipsorum etiam uox est longe antequam Christus uenisset in carne: deus meus, misericordia eius praeueniet me. quomodo autem possent alieni esse a fide Christi, quorum caritate etiam nobis praenuntiatus est Christus, sine cuius fide quisquam mortalium nec fuit nec est nec esse aliquando poterit iustus? si ergo iam iusti a Christo eligerentur apostoli, prius illum ipsi elegissent, ut iusti eligi possent, quia sine illo iusti esse non possent. sed non ita factum est; ipse quippe illis ait: non uos me elegistis, sed ego uos elegi. unde dicit apostolus Iohannes: non quod dilexerimus deum. sed quia ipse dilexit nos.