Latin
19
Augustine, De Patientia 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum ita sit, quid est homo utens in hac uita propria uoluntate, antequam eligat et diligat deum, nisi iniustus et inpius? quid est, inquam, homo aberrans a creatore creatura, nisi creator eius memor sit eius et eligat eum gratis et diligat gratis? quia ipse non potest eligere uel diligere, nisi prius electus dilectusque curetur, qui caecitate eligenda non cernit et langore diligenda fastidit. sed forte quis dicat: quomodo deus prius eligit et diligit iniquos, ut iustificet eos, cum scriptum sit: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem? quomodo putamus nisi miro et ineffabili modo? et tamen etiam non possumus cogitare, quod medicus bonus aegrotum et odit et diligit? odit enim, quia aegrotat, qui diligit, ut aegritudinem pellat.