Latin
7
Augustine, De Patientia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam et ipsi corpori tunc prouidentius consulatur, si temporalis salus eius pro iustitia contemnatur et poena uel mors eius patientissime pro iustitia sufferatur. de corporis quippe redemptione, quae in fine futura est, loquitur apostolus, ubi ait: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. deinde subiunxit: spe enim salui facti sumus; spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent opera mala, non solum anima per patientiam possidetur, uerum etiam, cum per patientiam corpus ipsum ad tempus affligitur uel amittitur, in aeternam stabilitatem salutemque resumitur, et ei per dolorem et mortem inuiolabilis sanitas et felix inmortalitas comparatur. unde dominus Iesus ad patientiam exhortans martyres suos etiam ipsius corporis integritatem futuram sine cuiusquam, non dicam, membri, sed capilli amissione promisit. amen dico uobis, inquit, capillus capitis uestri non peribit, ut quoniam nemo umquam, sicut apostolus dicit, carnem suam odio habuit, magis homo fidelis per patientiam quam per inpatientiam pro stratu suae carnis inuigilet et futurae incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet eius praesentia damna conpenset.