Latin
8
Augustine, De Patientia 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem patientia uirtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in se ipso, partim uero in corpore suo. in se ipso utitur patientia, quando inlaeso et intacto corpore aliquid, quod non expediat uel non deceat, facere aut dicere quibuslibet aduersitatibus aut foeditatibus rerum seu uerborum stimulis incitatur et patienter mala omnia tolerat, ne ipse mali aliquid opere uel ore committat. Per hanc patientiam sustinemus, etiam cum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur. unde dictum est, quod paulo ante commemoraui: ei quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. hac patientia sanctus Dauid conuiciantis obprobria tolerauit et, cum facile posset ulcisci, non solum non fecit, uerum etiam alium pro se dolentem commotumque conpescuit et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo quam exercendo uindictam. neque tunc eius corpus aliquo morbo affligebatur aut uulnere, sed humilitatis tempus agnoscebatur ac ferebatur uoluntas dei, propter quam patientissimo animo amaritudo contumeliae bibebatur. hanc patientiam dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione semis et uolentibus ea colligere dixit respondisse patrem familias: sinite utraque crescere usque ad messem. oportet enim patienter ferri, quod festinanter non oportet auferri. huius et ipse patientiae praebuit et demonstrauit exemplum, quando ante passionem corporis sui diabolum ludam, priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem et ante experimentum uinculorum et crucis et mortis labiis eius dolosis non negauit osculum pacis. haec omnia et si qua alia sunt, quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus mala patienter sustinet in se ipso suo prorsus corpore inlaeso. Alius est autem patientiae modus, quo idem ipse animus quaecumque molesta et grauia in sui corporis passionibus perfert non sicut stulti uel maligni homines propter adipiscenda uana uel scelera perpetranda, sed, sicut a domino definitum est, propter iustitiam. utroque modo sancti martyres certauerunt —nam et inpiorum obprobriis saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam ueluti plagas suas integer sustinet, et in corporibus uincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt —et pietate inmobili subdiderunt deo mentem, cum paterentur in carne quidquid exquirenti crudelitati uenit in mentem.