Latin
1
Augustine, De Peccato Originali 1
Unproofread scanNot analysed yet
Iam nunc diligenter aduertite de baptismate paruulorum quam caute debeatis audire homines eius modi, qui neque aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint, et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamuis eis baptismum uideantur in peccatorum remissionem concedere. nempe ipsi a Pelagio uos praesente scripsistis audisse recitante uobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod 'isdem sacramenti uerbis' dicant 'debere baptizari infantes quibus et maiores'. quis post ista uerba putaret eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur, si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos trahere originale peccatum omnesque sine ullo uitio natos esse contendunt?