Latin
2
Augustine, De Peccato Originali 2
Unproofread scanNot analysed yet
Et Caelestius quidem in hoc exstitit errore liberior usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem damnare uoluerit eos qui dicunt 'quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem'. et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseuerauit expressius, 'quod paruulorum neminem obstringat originale peccatum'; de gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec eius uerba descripsimus.